- CHRYSERMUS Corinthius
- CHRYSERMUS CorinthiusHistoricus, gemino in loco testis adhilbetur a plutarcho, semel in Euphrate, ubi quaedam refert ex 13. eius de fluminibus libro; ac iterum in Inacho, ubi prim um advocat de rebus Peloponuesiacis, unde et tertium citat idem Plut. Min. Par. c. 3. Scripsit etiam Indica, grande opus; siquidem 80. corum librum citat praedictus Auctor in Hydaspe. Videndum autem utrum Peloponnesiaca an Indica signentur, c. 10. Min. Par. ubi meminit decimit Historiarum Chrysermi. Imo Stobaeus etiam adfert Chrysermi verba ex secundo Hist. Persicae. Denique apud Plin. l. 22. c. 22. legas Chrysermus parotidas in vino decoclâ radice, curavit. Sed credit hunc alium esse a Corinthio Vossius. Vide hunc, de Hist. Graec. l. 3. p. 342.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.